Psalmus 77

Versus 20 psalmi in insigni classis Israëlis: "In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis"

Psalmus 77 (enumeratione Graeca psalmus 76 dictus) libri Psalmorum verbis "Voce mea ad Dominum " incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum Idithun. Asaph. Psalmus" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista ingentia Dei facta revocat.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Quisquis fuerit author Psalmi, videtur Spiritus per os eius communem precandi formam pro afflicta Ecclesia dictasse, ut in saevissimis quibusque persecutionibus vota sua nihilominus in caelum dirigerent. Neque enim privatus unius personae dolor, sed electi populi gemitus et lamentatio hic exprimitur. Redemptionem vero semel factam praedicant fideles, quae monimen tum erat perpetuae Dei gratiae: ut hoc modo se animent, et melius confirment in studio precandi.[2]

  1. "God’s Mighty Deeds Recalled", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 77, p. 348.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy